monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 18
XIV KAL. Romae, Marci et Marcelliani martyrum, qui, temporibus Diocletiani et Maximiani, per Sebastianum militem Christi a blandimento vano mulierum revocati, ac sano dogmate confortati, pro nomine Christi passi sunt. Eodem die in Antiochia celebratur passio Marinae virginis, quae per Olybrium praefectum multa tormenta passa est pro nomine Christi, vincula, carceres, flagella, equuleum: quam et diabolus in draconis specie similiter et in Aethiopis tentavit et subvertere voluit, sed per signum sanctae crucis effugatus et superatus est. Novissime vero per praedictum praefectum decollata, cum sacro martyrio vitam finivit.